--- Page 1 --- STATUTA CAPITULI GENERALIS SEPTIMI CONGREGATIONIS BELGICAE ORDINIS SS. BENEDICTI. ===== in monasterio Sancti Andreae de Zevenkerken congre- gati, diebus undecim et sequentibus usque ad diem sex- tam decimam mensis decembris anni millesimi nongen- tesimi quadragesimi sexti (1946). DECRETA. 2023-11-02/900 1. Capitulum Generale confirmat Decreta et Ordinationes Capituli Genera- lis praecedentis.2. Ad Declarationem vigesimam quintam: Festis de praecepto addenda sunt testa Solemnitatis Sanctissimi Patris nostri Benedicti et Omnium Sans- torum Ordinis nostri. Aliorum vero festorum feriatio, pro fratribus chori tantum, auferatur.3. Ex variis ordinationibus nuius Capituli, quae sequuntur, introducuntur mutationes in statu spirituali et disciplinari fratrum laicorum. Inde textus Constitutionum et Declarationum nostrarum de fratribus laicis in locis compluribus inmutatur.4. Ad numerum centesimum duodeseptuagesimum, textus sic emendatur: Post verba "praeparare possit" sequentia inserantur: "Ex his membris unus ut Capituli secretarius a Praeside tunc nominetur capitularis ad negotia praeparanda faciliusque pertractanda"; ultima verba deleantur, quae sic sonant: "qui et capitularem..., etc".5. Ad numerum centesimum duodeseptuagesimum, textus sic emendatur: Monasterium Praesidis alternatim ab Assistentibus visitatur".6. Titulus capitis quinti Constitutionum sic emendatur: "De Incorporatione et Affiliatione Coenobiorum". Deinde, retento toto numero centesimo nonagesimo septimo, addantur sequentia: "Monasteria Monialium, quibus a Sancta Sede hoc privilegium concessum iuerit, Congregationi Belgicae incorporantur, ita ut Moniales Congrega- tionis privilegiis gaudeant et ad normam privilegii ab Ordinariorum jurisdictione eximantur; Superioribus Congregationis subsint; Constitu- tionibus, Declarationibus ad Sanctam Regulam, instituto Monialium pro- priis ac Statutis Capitulorum Generalium ad eas specialiter spectan- tibus regantur." "Praeter incorporationem, Congregatio nostra admittit affiliationem qua, Ordinarii loci juribus integris manentibus, monasterium aliquod vel Congregatio Religiosarum Ordinis nostri fraterne juvatur ministerio monachorum ut magis ac magis ibi loveatur Spiritus cui Pater noster Benedictus servavit." --- Page 2 --- Hae statuuntur affiliationis conditiones: 1° ut Regula S.P.N. Benedicti teneatur;2° ut principiis coenobialis vitae et spiritui Congregationis proprio, in quantum fieri potest, adhaereant;3° ut Braviario monastico utentur et Kalendario Proprioque Congregationis nostrae teneantur, salva legitima consuetudine.4° ut habitum teneant a traditione pro monialibus Ordinis nostri inductum. Affiliatio a Praeside Congregationis de consensu Capituli Generalis conceditur et per authenticum documentum testificatur ac omnibus Congregationis coenobiis notificabitur. Monasteria sic affiliata gaudent omnibus spiritualibus gratiis, scilicet indulgentiis et privilegiis liturgicis, quae tam Congregationi Belgicae quam toti Benedictinae familiae concessae sunt. Sufragiis Congregationis pro defunctis communicant hoc modo: 1° Missa "Requiem" quae singulis mensibus pro defunctis Congregationis celebratur, etiam pro defunctis domorum affiliatarum applicatur.2° Insuper in unoquoque monasterio incorporato una missa conventualis offertur in obitu cuiusque religiosae affiliatae.3° Quater in anno, in hebdomada Quatuor Temporum, si fieri potest, monasteria affiliata celebrare faciunt missam pro defunctis totius Congregationis. Affiliatio offert monialibus et religiosis iraternum adjutorium et spiritualia ministeria monachorum ad mentem decreti, "Cum in Hispania" diei 24. Mai anni millesimi nongentesimi undecimi. Quod ministerium inter alia complecti potest spirituales collationes, annua exercitia, sacramentales confessiones, -saltem extraordinarias- de consensu Ordinarii loci. Elenchus monialium et religiosarum affiliatarum ad calcem Ordinis divini Officii inseritur. 7. Ad caput undecimum "De Sufragiis pro Defunctis" tres mutationes sequentes affereantur: 1° Fratres laici eorumque propinqui defuncti deinceps eisdem sufragiis ac monachi gaudent.2° Missa solemnis in monasteriis Congregationis celebranda post obitum alicuius religiosi aut religiosae, regulariter Missa "Requiem" erit, sed sine Absolutione.3° Loco triginta missarum a sacerdotibus Congregationis persolvendarum, celebrabuntur sexaginta. Ex his dispositionibus, textus Constitutionum in locis compluribus mutatur. 4° Missa septimae et trigesimae diei in proprio monasterio post obitum alicuius religiosi adhuc cantabitur, non tamen de "Requiem". ORDINATIONES: Ad titulum secundum: De statu spirituali et disciplinari. 8. Ex necessitatibus temporum nostrorum paragraphus sexta numeri septuagesimi Declarationum in honorem revocetur: "Fratres tamen chori naec --- Page 3 --- manuum opera minime parvipendant, promptumque servent animum ad omnia vel numillima laete adimplenda, si forte... ob monasterii necessitatem eis injuncta fuerint". 9. Cum vita fratrum laicorum in re spirituali ac disciplinari accommodanda sit temporibus et locis, Capitulum generale sequentes init rationes: 1) Participatio maior Officio divino et lectio spiritualis etiam quotidiana commendatur, sed modus discretioni Superiorum relinquitur. 2) In emissione professionis triennalis idem ritus assumitur ac pro fratribus chori; in charta professionis, verba "in ordine fratrum conversorum" suppressa habeantur. 3) Vota monastica, peractis exercitiis spiritualibus, una cum monasterio chis eademque idem mula latina a fratribus renovantur. 4) Primus annus novitiatus inserviatur praesertim ad spiritum monasticum acquirendum virtutesque evangelicas; decursu secundi anni exoptandum est ut in utili aliquo artificio versentur novitii. 5) Primis praesertim vitae monasticae annis, instructiones spirituales, explanationes de doctrina christiana aliaeque collationes de re religiosa fratribus tradi possunt. 6) Cellula, in quantum possibilitas loci permittit, conceditur fratribus. 7) Et si in Declarationibus et Constitutionibus fratres designantur ut in Jure canonico, in lingua vernacula usuque cotidiano, "fratres" simpliciter appellandi sunt. 8) Cappa unum erit deinceps distinctum vestimentum fratrum, cuculla vero monachorum. 9) Fratres, prout cupiunt, barbarum retinere aut auferre possunt; novitamen fratres eam non amplius promittunt. Ad titulum tertium: De divino Officio et Caeremoniis. 10. Cantus Introitus incipiendus est ad signum caeremoniarii, quando celebrans, post horam canonicam cui praefuit, iam sacerdotalibus vestibus indutus est; ad ingressum vero celebrantis in presbyterium, quando e sacristia ad Missae celebrationem procedit. 11. In missa privata cui inserviunt, fratres omnes et non fratres choritantum, ampullas ad altare deferunt, ad dexteram celebrantis accedunt et velum ita plicatum ut pars anterior appareat, a latere Epistolae prope Secretarum tabellam collocant; item, post purificationem, libro in latere Epistolae deposito, fratres omnes velum calicis celebrantis ministrant, mutandis in his quae habet Caeremoniale Monasticum. 12. Ad Caeremoniale Monasticum exsequiarum addatur, ut in Rituali Romano, versus "Anima eius..." post corporis inhumanionem. 13. Novus Antiphonarius a Solesmiensibus Monachis editus in usum recipitur, non tamen immediate imponitur ob praevisam novi psalterii introductionem. --- Page 4 --- 14. Preces novendiales ante festum Conceptionis Immaculatae B. Mariae Virginis ad Triduum reducuntur. Ad titulum quintum: De studiis et artibus. 15. Quamvis praesertim temporum difficultatibus rite perpensis, liceat Abbatibus coenobiorum Maretioli et Sanci Andreae suos alumnos in scientia theologica in studio particulari retinere, lex tamen de studio communi omnino viget ad normam a Constitutionibus statutam. Modus autem quo commune hoc studium resumendum erit, postea statuetur, audito peritorum consilio, cui praesit Rector Studiorum Generalis. 16. In memoriam revocetur Studia particularia Capituli Generalis vigilantiae et Rectoris Studiorum Generalis inspectioni subjacere. 17. Post duos annos peractos in cursu philosophico ita ordinato ut incipiat materia cuiusvis anni mense januario, studio philologiae clerici per sex menses incumbunt; huius studii ratio unicuique monasterio relinquitur, cauto tamen quod aliquis in cursu theologico non admittatur, inchoato iam anno scholastico. Ad titulum decimum: De Monasteriis Monialium. 18. Capitulum Generale ratam ac confirmatam habet affiliationem monasteriorum respective: 1° B. Mariae Virg. de Pace, Leodii, die prima Aprilis 1936. 2° Sanctae Gertrudis, Lovanii, die septima Julii 1939. 3° Pacis Jesu, Blandinii, die vigesima prima Martii 1943. 4° Dominae Nostrae ad Erneton, eadem die. Ad titulum duodecimum: De variis negotiis. 19. Instituuntur a Capitulo Generali quinque Consilia quorum lum de recognitione Ritualis Monastici providebit, cui praeerit Domus Rumoldus Van Doren, monachus Reginae Coeli. 2um de elaboratione libri usaum Congregationis nostrae; ad quod periciendum providebunt Domni Albertus de Meester, Johannes a Cruce Delacroix et Gislebertus Ghysens. 3um de modo quo resumatur Studium commune theologicum a Rectore Studiorum Generali regetur. 4um de Oblatis saecularibus, cui intererunt Domni Norbertus Nieuwland, Rumoldus Van Doren et Anselmus Veys. 5um de compositione rei tamiliaris et de testamentis, cui intererunt Domni Albertus de Meester, Ambrosius Callette et Laurentius Van der Mensorugghe. --- Page 5 --- 20. Nomina Superiorum et Officialium CONGREGATIONIS publicantur: PRAESES: Illmus et Rmus Dmnus THEODORUS NEVE. Abbas Sancti Andreae de Zevenkerken. Assistentes: Imus Rmus Dnus Caelestinus Golenvaux Abbas Sti Benedicti de Maretiolo. 2dus Rmus Dnus Bernardus Capelle Abbas de Castro Lovaniensis. Vice-Assistentes: Imus A.R.P.D. Johannes a Cruce Delacroix Prior Sancti Andreae. 2dus R.P.D. Ambrosius Collette Monachus de Castro Lovaniensi. Procurator in Curia Romana: A.R.P.D. Placidus de Meester. Archivarius Congregationis et Secretarius Capituli Generalis: D. Laubentius Van der Mensbrugghe Monachus Sancti Andreae. Rector Studiorum Generalis: A.R.P.D. Ludovicus Wankenne Prior S. Benedicti de Maretiolo. Judices Assessores: RR.PP.DD. Ambrosius Collette et Benedictus Thoreau. Promotor Justitiae: R.P.D. Remigius Reul Monachus S. Benedicti de Maretiolo. Rectores Studiorum, Praefecti Clericorum et Lectores: Qui munere iunguntur Rectoris, Praefecti et Lectoris in officio a Capitulo Generali confirmantur. In Monasterio Sancti Andreae de Zevenkerken, die 16 decembris 1946.